monumenta.ch > Ambrosius > 31 > 32 > 7 > sectio 75 > 1 > bkeCod.32.109r > bnf4871.335 > 28 > ubk4°Ms.theol.26.47 > ubk4°Ms.theol.26.60 > sectio 473 > 52 > sectio 748 > sectio 88 > bkeCod.32.124v > 32.170v > bnf6637.20 > ubk4°Ms.theol.26.175 > sectio 82 > ubk4°Ms.theol.26.17 > 18 > Romanorum. > bbb264.236 > bnf6637.174 > sectio 283 > bbb264.122 > sectio 9 > csg214.69 > sectio > sectio 15 > sbsMin.75.1r > bnf6637.31 > 30
Ambrosius, De apologia David, § 29 <<<     >>> § 31

§ 30

1 quam uero iniuriae patiens et doloris! cedebat, ut dm, fili sui Abessalom furori uallatus dextra laeuaque ualidis bellatoribus, maledicebat ei uir, cui nomen Semei, cruentum appellans et uirum sanguinis dignoque iudicio domini deiectum esse de regno: sed ne talibus quidem moliebatur conuiciis, moliebantur autem comites eius.
2 denique unus ex sociis - Abessa nomen uiro - minitatus est quod iniuriae pretium caput eius auferret.
3 sed rex conuersus ad Abessa quid mihi inquit et tibi est, fili Saruiae? ideo maledicit mihi, quoniam dominus dixit illi, ut maledicat.
4 quam moraliter docuit quod iniuriarum uel periculorum nostrorum tempora temptationum certamina et examina probationum sint et ideo non sine diuino ea inrogari solere iudicio? exercetur bonus athleta conuiciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona iustitiae.
5 et ideo ferenda patienter sunt quae putantur aduersa.
6 denique et alibi id te docet scriptura diuina dicente .
7 iusto: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustineamus?